13. Abundans Hister aduenarum magnitudine fluenti Sauromatas praetermeat ad usque amnem Tanaim pertinentes, qui Asiam terminat ab Europa. hoc transito in inmensum extentas Scythiae solitudines Halani inhabitant, ex montium appellatione cognominati, paulatimque nationes conterminas crebritate uictoriarum adtritas ad gentilitatem sui uocabuli traxerunt, ut Persae.
15. … Melanchlaenas et Anthropophagos palari accepimus per diuersa, humanis corporibus uictitantes, quibus ob haec alimenta nefanda desertis finitimi omnes longa petiere terrarum. ideoque plaga omnis orienti aestiuo obiecta usque dum uenitur ad Seras, inhabitabilis mansit.
16. parte alia prope Amazonum sedes Halani sunt orienti adclines, diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos uergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi fluium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.
17. Bipertiti per utramque mundi plagam Halani - quorum gentes uarias nunc recensere non refert - licet dirempti spatiis longis, per pagos ut Nomades uagantur inmensos, aeui tamen progressu ad unum concessere uocabulum et summatim omnes Halani cognominantur ob mores et modum efferatum uiuendi eandemque armaturam.
Wordt vertaald, even geduld aub..
