Insula Sicilia Cereri et Liberae, quam etiam Proserpinam vocant, sacra est. Natae sunt in illo loco hae deae, fruges in illa terra primum repertae sunt et rapta est Libera ex Hennensium silva in media insula. Pluto enim petivit ab Iove Proserpinam, filiam eius et Cereris, in coniugium daret. Iupiter negavit Cererem passuram, ut filia sua in Tartaro tenebricoso sit, sed iussit eum rapere illam flores legentem in monte Aetna, qui est in Sicilia. Circa Hennam sunt fontes plurimi ac laetissimi flores omni tempore anni. Prope est spelunca quaedam, conversa ad aquilonem et infinita altitudine, unde Pluto repente cum curru exiit. Dum Proserpina flores cum Venere et Diana et Minerva legit, Pluton quadriga venit et eam rapuit. Raptam ex eo loco virginem secum abstulit et subito non longe a Syracusis sub terram penetravit. Eam cum reperire Ceres vellet, Aetnae ignibus facem incendit orbemque omnem peragravit terrarum. Postea Ceres ab Iove impetravit, ut filia sua dimidia parte anni apud se, dimidia apud Plutonem esset.
Wordt vertaald, even geduld aub..