Domuit autem, partem ductu, partim auspiciis suis, Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Rhaetiam et Vindelicos, ac Salassos, gentes Inalpinas. Coercuit et Dacorum incursiones, tribus eorum ducibus cum magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluvium summovit; ex quibus Ubios et Sicambros dedentes se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris collocavit. Alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. Nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit. Tantumque abfuit a cupiditate quoquo modo imperium vel bellicam gloriam augendi, ut quorumdam barbarorum principes in aede Martis Ultoris iurare coegerit, mansuros se in fide ac pace quam peterent; …
Qua virtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas, auditu modo cognitos, pellexit ad amicitiam suam populique Romani ultro per legatos petendam; …
Wordt vertaald, even geduld aub..
