Agenori, urbis Sidonis regi, erat filia pulcherrima quindecim annorum, Europa nomine. * (2) Iuppiter amore incensus Mercurium, deorum nuntium, arcessivit et: ‘ Fili mi, fide minister,’ inquit, ‘ propera ad urbem Sidonem. * (3) Procul saltus videbis, ubi regis Agenoris pastores tauros regios pascunt. * (4) Illum gregem de montibus ad litus age.’ * (5) Iuppiter omnipotens vix ea verba dixerat, cum tauri iam de montibus descendērunt ad litus, ubi Europa cum amicis flores carpebat. *
uppiter ipse facie tauri nivei indutus animalibus mugientibus se immiscuit. * (7) Cornua eius, inter quae linea nigra videbatur, parva quidem erant sed fulgentia velut gemmae. * (8) Agenoris filia taurum egregium admirans cernit animalique formoso curiosa appropinquat. (9) In tauri oculis nullae minae, nihil formidabile. * (10) Primum, quamquam tauri species mitis est, puella eum tangere non audet. * (11) Deinde, dum taurus ad pedes eius se sternit, metum vincit et cum eo ludere incipit. * (12) Flores ante os eius tenet cornuaque coronat. *
Wordt vertaald, even geduld aub..
