Quondam
Phaestia
tellus,
quae
proxima
Cnosiaco
regno
erat,
progenuit
Ligdum,
ingenuum
virum.
Nec
census
nobilitate
sua
maior
fuit,
sed
vita
fidesque
inculpata
fuit.
Gravidae
coniugis
aures
vocibus
his
monuit,
cum
iam
prope
partus
adesset :
"Quae
voveo,
duo
sunt :
ut
minimo
dolore
releveris
utque
filium
parias.
Nam
onus
filiae
gravis
est
et
vires
fortuna
negat.
Ergo
si
forte
feminam
edes
- pietas,
ignosce! -
necabitur!"
Sic
dixerat.
Ligdus,
qui
mandabat,
et
Telethusa,
cui
mandata
dabantur,
multis
lacrimis
vultum
laverunt.
Sed
etsi
suum
maritum
Telethusa
vanis
precibus
sollicitavit,
certa
tamen
sententia
fuit
Ligdo.
Cum
patre
ignaro
nata esset
femina,
mater
puerum
esse
simulavit
iussitque
"puerum"
a
nutrice
ali.
Fidem
res
habuit :
nemo
nisi
nutrix
conscia
erat
mendacii.
Deis
vota
pater
solvit
nomenque
imposuit
avitum :
Iphis.
Nomine
gavisa est
mater,
quia
id
commune
fuit
nec
illa
quemquam
fefellit
illo
nomine.