ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis-cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant- qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum; rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat.