Haud procul a loco, ubi sol occidit, erat insula, ad quam homines numquam adibant. Ibi Hesperides, pulchrae nymphae,in horto habitabant, cuius abores aestate en hieme mala aurea ferebant; eas autem arbores immanis draco custodiebat. Hercules per multas terras iter fecit regionesque petiit, quae ad occidentem solem spectabant. Earum rex erat Atlas, Hesperidum pater, qui iussu Iovis caelum cervicibus suis in aeternum sustinebat. Hercules atlantem adiit: Rex inquit, si dabis mihi mala aurea, ego te eo magno onere paulisper levabo. Hercules, quod id Atlanti placuit, humeris suis magnum caelum imposuit. Atlas mala aurea ad eum rettulit dicens: Ea mala pro te in Graeviam inferam, tu autem caelum pro me paulisper sustine! Tum Hercules astute: Id libeneter faciam, inquit, sed id magnum onus subleva! Ita collo meo pulvinum imponam et minus grave erit onus. Cum stultus Atlas id fecit, Hercules mala rapuit et fugit.
Wordt vertaald, even geduld aub..