In Russia, ubi complures sibi mortem consciscunt, evenit quod narrabitur, admodum incredibile!.
Operarius quidam, Skype usus, praenuntiavit se mox sibimet mortem consciturum esse; internautas praeterea hortatus est ut eventum (horrendum eventum!) in retibus aspicerent.
Russicus diurnus Komsomolskaya Pravda hunc nuntium edidit, de quodam Serghiei Kirillov, XXVI annos nato, qui, priusquam corpus suum suspendio traderet, vodkam cum bibisset, haec fere dixit “Filius mihi est, mulier me deseruit, incertae propinquitates, quid vivam?” Duas horas operarius cum internautis chattavit, qui eum monuerunt ut quam primum propositum servaret et quam optimo modo (incredibile!) mortis imagines omnibus internautis praeberet. Numerus internautarum tristes imagines aspicientium magis magisque auxit. Unus tantum, a ceteris reprehensus, operario suadere conatus est ut propositum deponeret. Nemo autem ordinis custodes de tragica re futura docuit, ut accurrerent ac triste eventum impedirent. Aliorum mors atque dolores non sunt; immo digni qui aspiciantur quasi spectaculum sint.
Wordt vertaald, even geduld aub..
