Franciscus Bocchius Jacobo Danio, ab epistolis Magni
Ducis Etruriae, iuris utriusq, peritiss. Salutem.
Fugitantem otium rei me gravissima cupiditas implicuit. Georgius Marescotus proximè à me petiut, ut scripta quadam, quae typis erant committendo perstringeré una Lettione, et, quid sentirem, praecipue ostenderem. Erat in eis perseriptum, quo pacto Belgoe initiò à Rege Philippo defecissent, quibusq; rationibus ancipiti Marte per sesodecim annos pugnatum esset; Non potui homini honesta petenti denegare; sed, dum res gestas tantarú rerú perseguor cupidius, nonnulla parùm commodè dicta deprelendi (?), complura de industria praetermisse; cùm auctor vir hispanus nationis sua’ hominibus nimis inserviens, parùm u(v?)erecunde virtutem Italorum silentio praeterierit. Rem omnem Georgio demonstravi, monu(of v)g, minimé cum facturum prudenter, si librum in Italia divulgaret, qui homines Italos summa ignominia afficeret. Multi deinde, quod ego primò dixi, comprobarunt; hortatig, sunt, ut rem susciperem, et qua vix (of: vir) hispanus consultò omiserat, mea facultate complerum. Ut rem gravem, qua magnos homines terrere solet, sollicito animo institui, ut nostris hominibus iustis de causis optatam suscepi perliberter. Adduci tamen non potui, ut meas lucubrationes alieno operi insererem; sed cùm multa deesse plané constaret, deintegro rem totam exorsus, ut quid in hoc genere possem, mea sponte expeniner. Subsecuis horis collegi, quae ad te mitto, si modò, ut perseguar, quae sunt instituta, auctor mihi (mibi) esse voles. Commentarijs mihi opus est, quibus virtus Italorú testata esse dicitur; quorú supellex fuit semper apud Magnum Ducem copiosa. Joannes Vincentius Vitellius, Capinij filius, bis vocibus excitatus scripsit ex Volgis, permagni sua interesse, ut parentis sui virtus literis mandetur, daturumq, operam, ne haec historia supellex nobis scribentibus deesse possit, hac literarú prosidia, quibus labor augeatur, non sunt defutura, nisi fallor; merces verò, qua meam egestatem sustentem, fortasse semper deevit. Tu nunc, qui magnum usum in rebus gravibus adeptus es, è vestigio perspicies, utrum animi causa nec’ne (?) rem ipsam osterdas Magno Duci, qui liberalibus occupationnibus solet suum tempus libenter impertire. Statues, ut opinox (opinor?), tamen, quod mihi eso usu esse putus; cùm tot labores me viders (uiders?) sufferre, et perpeti, ut hac industria difficultates rei familiaris possim sublevare (of: subleuare?) Vale: floretia: III Nonas Maij 1582. (9 mei 1582)
Wordt vertaald, even geduld aub..
