Thessaliam nox omnis habet: tenebrisque remotis
Rupis in abruptae scopulos extremaque curris
Litora, prospiciens fluctus: nutantia longe
Semper prima vides venientis vela carinae,
Quaerere nec quidquam de fato coniugis audes.
En ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus,
Quid ferat ignoras: et nunc tibi summa pavoris,
Nuntius armorum tristis, rumorque sinister.
Victus adest coniux. Quid perdis tempora luctus?
Cum possis iam flere, times. Tunc puppe propinqua
Prosiluit, crimenque deum crudele notavit,
Deformem pallore ducem, vultusque prementem
Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
Obvia nox miserae coelum lucemque tenebris
Abstulit, atque animam clausit dolor: omnia nervis
Membra relicta labant: riguerunt corda, diuque
Spe mortis decepta iacet.
Wordt vertaald, even geduld aub..