Quondam Phaestia tellus, quae proxima Cnosiaco regno erat, progenuit Ligdum, ingenuum virum. Vita fidesque eius inculpatae fuerunt. Gravidae congiugis aures vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset: 'quae voveo, duo sunt: ut minimo dolore releveris utque filium parias. Nam onus filiae gravis est et vires fortuna negat.