[0,3] PROLOGVS. LAR FAMILIARIS. Ne quis miretur qui sim, paucis eloqua Vertaling - [0,3] PROLOGVS. LAR FAMILIARIS. Ne quis miretur qui sim, paucis eloqua Nederlands hoe om te zeggen

[0,3] PROLOGVS. LAR FAMILIARIS. Ne

[0,3] PROLOGVS.
LAR FAMILIARIS.
Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
ego Lar sum familiaris ex hac familia
unde exeuntem me aspexistis. hanc domum
iam multos annos est cum possideo et colo
5 patri auoque iam huius qui nunc hic habet.
sed mi auos huius obsecrans concredidit
thensaurum auri clam omnis: in medio foco
defodit, uenerans me ut id seruarem sibi.
is quoniam moritur - ita auido ingenio fuit -

10 numquam indicare id filio uoluit suo,
inopemque optauit potius eum relinquere,
quam eum thensaurum commonstraret filio;
agri reliquit ei non magnum modum,
quo cum labore magno et misere uiueret.
15 ubi is obiit mortem qui mihi id aurum credidit,
coepi obseruare, ecqui maiorem filius
mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
atque ille uero minus minusque impendio
curare minusque me impertire honoribus.

20 item a me contra factum est, nam item obiit diem.
is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium
pariter moratum ut pater auosque huius fuit.
huic filia una est. ea mihi cottidie
aut ture aut uino aut aliqui semper supplicat,
25 dat mihi coronas. eius honoris gratia
feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,
quo illam facilius nuptum, si uellet, daret.
nam eam compressit de summo adulescens loco.
is scit adulescens quae sit quam compresserit,

30 illa illum nescit, neque compressam autem pater.
eam ego hodie faciam ut hic senex de proxumo
sibi uxorem poscat. id ea faciam gratia,
quo ille eam facilius ducat qui compresserat.
et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,
35 is adulescentis illius est auonculus,
qui illam stuprauit noctu, Cereris uigiliis.
sed hic senex iam clamat intus ut solet.
anum foras extrudit, ne sit conscia.
credo aurum inspicere uolt, ne subreptum siet.
0/5000
Van: -
Naar: -
Resultaten (Nederlands) 1: [Kopiëren]
Gekopieerde!

Wordt vertaald, even geduld aub..
 
Andere talen
De vertaling gereedschap steun: Afrikaans, Albanees, Amharisch, Arabisch, Armeens, Azerbeidzjaans, Baskisch, Bengaals, Birmaans, Bosnisch, Bulgaars, Catalaans, Cebuano, Chichewa, Chinees, Corsicaans, Deens, Duits, Engels, Esperanto, Ests, Fins, Frans, Fries, Galicisch, Georgisch, Grieks, Gujarati, Hausa, Hawaïaans, Haïtiaans Creools, Hebreeuws, Hindi, Hmong, Hongaars, IJslands, Iers, Igbo, Indonesisch, Italiaans, Japans, Javaans, Jiddisch, Kannada, Kazachs, Khmer, Kinyarwanda, Kirgizisch, Klingon, Koerdisch, Koreaans, Kroatisch, Lao, Latijn, Lets, Litouws, Luxemburgs, Macedonisch, Malagasi, Malayalam, Maleis, Maltees, Maori, Marathi, Mongools, Nederlands, Nepalees, Noors, Odia (Oriya), Oeigoers, Oekraïens, Oezbeeks, Pashto, Perzisch, Pools, Portugees, Punjabi, Roemeens, Russisch, Samoaans, Schots Keltisch, Servisch, Sesotho, Shona, Sindhi, Sinhala, Slovaaks, Sloveens, Soendanees, Somalisch, Spaans, Swahili, Taal herkennen, Tadzjieks, Tagalog, Tamil, Tataars, Telugu, Thai, Traditioneel Chinees, Tsjechisch, Turkmeens, Turks, Urdu, Vietnamees, Wels, Wit-Russisch, Xhosa, Yoruba, Zoeloe, Zweeds, taal vertalen.

Copyright ©2024 I Love Translation. All reserved.

E-mail: