Ultimus princeps ex familia Augusti erat Nero. Principio regni Nero bene regebat, sed post paucos annos officia sua neglegere coepit, inimicos interfecit, et se turpissimis voluptatibus dedit. Itaque, Romani dicebant nullum alium principem fuisse crudeliorem aut peiorem quam eum. Tandem Galba, qui proconsul provinciae Hispaniae erat, arma contra Neronem sumpsit. Nero, a suis militibus relictus, Romā fugit, et, ubi intellexit etiam senatores eum reliquisse, se sua manu necavit. Sub Nerone magna pars Romae magno incendio deleta est, et multi dicebant Neronem ipsum auctorem huius sceleris fuisse, quod multa aedificia urbis ei non placebant et novam urbem in eodem loco aedificare cupiebat. Credebant etiam Neronem, quia erat poeta, flammas spectantem, carmen, a se ipso compositum, cecinisse. Nero, igitur, qui territus est quod populus iratus contra eum erat, accusavit Christianos ut se ipsum defenderet. Legit Christianos ipsos quod ei dicebant deum Christianum mundum flammis deleturm esse. Itaque, multi Christiani crudeliter puniti sunt. Sed, multis Christianis punitis, Romani coeperunt intellegere Neronem ipsum crudelem fuisse et favebant eis qui arma contra eum sumpserant. Talis erat finis Neronis.
Wordt vertaald, even geduld aub..