22. utque hominibus quietis et placidis otium est uoluptabile, ita illos pericula iuuant et bella. iudicatur ibi beatus qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos ut degeneres et ignauos conuiciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent quam homine quolibet occiso, proque exuuiis gloriosis interfectorum auulsis capitibus detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.
23. nec templum apud eos uisitur aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest, sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum, quas circumcircant, praesulem uerecundius colunt.
25. seruitus quid sit ignorabant, omnes generoso semine procreati, iudicesque etiam nunc eligunt diuturno bellandi usu spectatos. sed ad reliqua textus propositi reuertamur.
Wordt vertaald, even geduld aub..
