Mediā aestate decem messores sub sole ardenti in agris laborant. Sudant et sitiunt et paucis horis post nihil aquae eis superest.
Itaque messorum dux Davum, unum ex iis, ad se vocat et: 'I ad fontem vicinum et nobis aquam affer.
Ad fontem Davus serpentem videt, quae aquilam tenet. Quod aquila Iovis nuntius est, Davus falce serpentem caedit aquilamque liberat. Deinde aquam e fonte haurit et ad comites redit.
Primum comitibus magna pocula aquae plena dat. Comites statim bibere incipiunt. Deinde ipse bibere vult. Eo ipso tempore aquila magnā celeritate de caelo descendit poculumque e manibus deicit. Aqua e poculo in terram fluit.
Primum Davus magnā voce clamat, nam iratus est. Sed subito videt novem comites suos mortuos. 'Nunc omnia intellego', inquit, 'aquilae auxilio mortuus non sum. Fontis aqua a serpente venenata est. Aquila me nunc servat et a morte me eripit, quod ego a morte eam eripui.'
Wordt vertaald, even geduld aub..