Sequentes familias nobiles et patritias vel interiisse, vel latere arbitror.
Circa annum 1300 nobiles fuere equites et multis deinde temporibus celebres Vresii,
quorum arcem fuisse Vresenburch comperio anno 1452. Eodem tempore vixere, et
ad nostra fere tempora pervenere Lichtenbergii equites, Stoutenburgii, Amersfortii
milites. Familiae quoque nominatissimae et suis temporibus celeberrimae Over de
Vechtiorum, ex quibus Joannes anno 1445 praetor Ultrajectinus; Herlariorum, quorum
in potestate Ameida diu fuit; Linschotiorum, inter milites numeratorum; Rhenorum,
Schorenburgiorum, Schalkwijckiorum, Lopickiorum, Zeystiorum, Vuyterverdiorum1),
Freisiorum de Dolre, Ginkeliorum, Galecopiorum, Blockhoviorum, Oucopiorum, Van
der Mye, Blomendaliorum, Blomesteiniorum, Honsvikiorum, Vleuteniorum,
Leersemiorum, Van der Horstiorum, Clarenborgiorum (ex qua Johannes marschalcus
Trajectinus), Veldiorum (ex qua Arnoldus praetor Trajectinus), Utenhammiorum,
Schadiorum (ex qua dominus Helias, domini Walteri militis filius 18, dominus castri
Wessenstein, nunc Westrom in Hauten), Goesiorum, Zandenborgiorum,
Lunenburgiorum, Leuwenbergiorum (ex qua milites circa 1348), Broechusiorum,
Woudenbergiorum, Weteringiorum, Spiegelenbergiorum, Rinenburgiorum,
Schonortiorum, Alrehorstiorum, Zurmontiorum, Vulviorum, Walenburgiorum,
Laeriorum (ex qua Otto, campi praefectus episcopi Joannis Arquelii, occisus in Zoest
1356), Kuinreorum (ex qua Hermannus dominium vendidit episcopo Trajectensi
anno 1407